Latin
4
Ps.-Democritus, De arte magna 4
Unproofread scanNot analysed yet
Quot item Morienus fatuos, ac sui co gnomines fecit? Hisunt, qui ueterum mysteria non percipientes hanc arcanam philosophiae partem omni dedecore infamem reddiderunt, ut nemo publicè de metallorum transmutatione uerba faciat: nemo nisi uulpecularum more in cuniculis latitans, quid natura possit, experiatur. cur autem plerique omnes operam ludant, id caussae esse potissimum iudico: quòd in ipsa generatione rerum omnium parentem naturam non imitantur; quam uidemus ex similibus similia, ex leone leonem, &ex frumento frumentum stato temporis curriculo procreare, quòd si antiquorum sensum callerent, non ex urina, nec ex capillis, nec ex hominum caluariis, nec, quod putidum dictum est ex semine, atquè adeò ex ipsis excrementis auri, &argenti semina eligere, ac colligere conarentur: quae omnia à rerum generandarum natura prorsus abhorrent. Rem hic ridiculam, ac iocosam nulloque pacto reticendam commemorabo. Decem ab hinc anvis Neapoli cùm degerem, sacerdos qui dam mihi maximè necessarius omnium pharmacopolarum officinas perlustrauit, &hirudines quot quot potuit inuenire, pretio mercatus est, easque ad ignem siccandas studiosè curauit. cùm pro certo sibi persuasisset, illarum pulueris suctu posse se argentum uiuum conglaciare, irrito euenta, non sinè maximis totius ciuitatis, aegrotantium, &medicorum querimoniis.