Latin
DE EADEM MAGNA
Ps.-Democritus, De arte magna 45
Unproofread scanNot analysed yet
di uim tinctura dispertiens, &inimergens in profundum, adstringat, &contineat ibi in profundo corporis soluta medicina. ab id natura natura gaudet &c. censidera enim hęc, &in corpore sumpta, &in diuina aqua, &in chrysolitho, &in liquoribus adstringentibus. An non gandet natura aquę alta, &densata, &aucta? an non gaudet, &splendescitęs, cùm opacum, &minus splen descens natura sit, delectabili, &nitidissima aquae natura? an non uincitur natura crassioris, &terrestioris corporis à natura chrysolithi existente spirituali, &aerea? in non uincitur adstringentibus liquoribus, ut inunctus solet luna in Marte, uel Venere. Hęc omnibus communiter fateri necesse est. inunctus sol, aut luna non retinet. cùm uerò. adstringatur, &deinceps inungatur, tunc ipsius adstringentis uirtutem retinet. sed di Obeictio ceret quispiam hęc secum, si sol, aut luna uelut duo tincturarum efficientia fiunt medicinę, quomodo consequetur rubigo, &aeruginatio, &attenuatio, &denigratio: deinde sic postea dealbatio, ac tandem firma citrinatio, &quę antea scripta sunt? &Responsio respondemus: omnia hec sequi uirtute secundum utrorumque scripruras. Quoniam enim dictum est, quòd rubigo uocatur dissolutio facta in diuina aqua, uirtute consequitur in aqua, &aeruginatio, &extenuatio, &denigratio, &dealbatio.