Latin
STEPHANI ALEXANDRINI
Ps.-Democritus, De arte magna 47
Unproofread scanNot analysed yet
STEPHANI ALEXANDRINI Occumenici Philosophi, &Magistri Magnę huius Artis Auri conficiendi, Actio prima, DOMINICO PIZIMENTIO INTERPRETE. Eum omnium bonorum causam, cunctorumque Regem, &unigenam filium eius, qui antè secula emicuit, unà cum sancto spiritu laude prosecuti, precatique ut suae cognitionis nostrae menti lumen praeferat, pertractationis huius operis, quod prae manibus habemus, pulcherrima carpe re incepimus, &certa scrutari credidimus, Nunc autem ex uera naturali contemplatione habenda quaestio est. ò Natura supra natu tam, quae naturas superas? ò natura, quae su pra ipsam naturam existis, bene disposita, extollens, excedensij, natucas, ò natura una, atque utque eadem ex te ipsa totum forens; ac persiciens. o unio multorum numero comprehensa. ò serunctio iuncta.