Latin
CTAT, ET NATVRA NATVRAM RE
Ps.-Democritus, De arte magna 50
Unproofread scanNot analysed yet
CTAT, ET NATVRA NATVRAM RE TINET ET NATVRA NATVRAM VINCIT. Delectatur quidem re propriae naturae existente. Retinet autem rem, quae cum ipsa cognationem habet. Vincit uerò naturam supra naturam: ubi absoluerit artis uini corporeum mysterium. ubi mortale corpus, immortale reddiderit, ubi spirabilem perfectionem commutarit. tunc supra naturam ut spiritus admirationem concitabit. tunc retinet corpus lubticum, tunc ut proprium receptaculum oblectat. tunc uincit sine corpore conscendens eiusdem naturae penitus effectum, supra naturam admiratione Magnesię concitans. Quid dicam de te Magnesia, quae laus. corpora circum plecteris? Quis non admirabitur Chrysocorallum à te perfectum? ex te Chiysoenim perficitur totum magisterium. Tu sola corallus. bono nos animo esse iubes, quòd possimus huius rei cognitionem consequi in te explicata est ipsa similis enitens nebula conuiuam isi te fers multiformem Veneris imaginem. pincernam uerò rursus ministrum igniuomum, caesatiem flauam gestantem. Tantam igitur lucem afferens uerecunde ex more spon iete ipsa circumtegis. Sanctumque naturę mysterium suscipis. Ostendum postmodum etiam tuae formae splendorem. incipiam multiformes imagines enarrare. tunc enim te aliquis ante mentis oculos subiiciens igneam flammam accendit.