Latin
CTAT, ET NATVRA NATVRAM RE
Ps.-Democritus, De arte magna 52
Unproofread scanNot analysed yet
ipse enim estoma ad sapien nis sapientiae largitor lumen domorum inac ces sibile lumen, quod illuminat omnem homi num uenientem in hunc mundum. nihil enim sumus sine ipsius diuino imperio. Nihil omnino est hoc donum, quod quaerimus ad illius beatitudinem. Accedite ò uirtutis amato res ad illud desiderium immateriale. discite quàm dulce est lumen Dei. non digna sunt, quae nunc admiramur ad beatam illam cessationem. tantùm ipsi similes fiamus per amorem, &capiamus ab eo ex abysso abyssum manantem sapientiam, ut possimus Domini nostri IESV CHRISTI beneficentia aquę vi uae fluuios aperire, ut admirati tantam ipsius conditoris sapientiam, eius in nos clementiam laudemus. Quid mirari oportet chrysocoralli speciem? admitari potius debemus incircumscriptam pulchritudinem. uestrum tamen desiderium explebo, ut digni sitis ob tan tum beneficium cum laude Dei bonitatem, quę supra omnem bonitatem est, contemplati.