Latin
EIVSDEM STEPHANI DEO
Ps.-Democritus, De arte magna 54
Unproofread scanNot analysed yet
nec non huius circula ris, &stabilis poli motus ex hemisphaerio supra terram à polo diui dente mundanum hunc &diaphanum, &radius solaris lucis, quae his omnibus lumen ministrat, enitet. ob ipsum enim non solum stellae in luminum numero referuntur; sed etiam lunae superficies ex solis lumine splendorem sumens emieat totius noctis uicem subiens. &posses omnia huiusmodi simplicicer dicere eximo ipsorum, ac supremo substantiam suscipientia naturae ordinem seruare, &aspectu planè sentiti. sed iam tempus esset, ut consideratemus disceptationem omissam in progressu proemij, &quomodo lunaris fluxionis lapsus inuenitur quomodo gubernatur. &quomodo naturam ohn“3 habeat talem, quae autibus usurpetur. ò doctrinae sapientia, quae huius praeparationis opus significas. ò albis inducta uestibus luna, uigenti candore nitens. Discamus quid sit ipse lunaris candor. ne id quod in dubio positum est, ignoremus. est autem ipsa nix albescens, praeclarus candoris oculus, nuptialis oeconomiae stola. aeterna pulchritudinis uestis, perfe ctionis pulchritudo mente concepta. candidissima perfectionis compositio.