Latin
GREDINEM, DEINDE ALBEDINEM
Ps.-Democritus, De arte magna 56
Unproofread scanNot analysed yet
GREDINEM, DEINDE ALBEDINEM TVNC ERIT STABILIS CITRINATIO, O sapientiae opus supra naturam admirabile. ò uberem oratiam perpetuò manantem, inui diae immunis est uir sapientis simus: &apertè rem explicat: post aeris expurgationem; attenuationem, &nigredinem, tunc erit firma citrinitas. QVID inquis philosophe, post eris expurgationem? quę nam haec est? dic, explica nobis operationis arcana. POST AERIS EXPVRGATIONEM, &quomodo nos possumus aes ab aerugine mundare, cum nihil aliud, quàm aeruginem ferat? quomon? Ego uobis certam sermonis sententiam explica bo. per nebulam ambulantem Venerem. nam post eris expurgationem, idest, post egregie factam contritionem, &benè pręeuntem circumspe ctionem, post aeris expurgationem, &attenuatio nem, hoc est, sat tenuem attritionis dispositionem, praeterea post illatam nigredinem, quae haec con sequitur, deinde albedinem, tunc erit stabilis citrinatio. Cùm. n. sordis nigredinem expuerit in magnam albedinem transtertur, tunc luna nitentibus radiis micat. tunc tailem in albedinem peruentum est, cùm albam compositionem aspexeris, cùm enim propè lunam acces sisse uidebitur, tunc plenus ipsius orbis lumen significat.