# De arte magna 58

Ps.-Democritus, De arte magna, NIHIE OMISSVM. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/58

EST, NIHIL DBEST, PRAETERQVAM NE BVLAE ET AQVAE ELEVATIO. pstendit in hoc totius praeparationem breuibus omnia perstringens. ne ea capiant, quae terum multitudinem requirunt. ne Ciliciae crocum, ne anagallidis herbam, aut Rhaponticum, neue alios succos, & fella quadrupedum & reptilia quaedam, lapidesque & metalla cor ruptibilia cogitent. quae perficientis, singularis, & unicae naturae dissimilia sunt. ne homines aberrantos à ueritate declinent. neùe in na turali subsistentia non existentem rationem animo cogitent. Quid tum pręstantissimus vir, & omnium uirtutum magister ducit, & trahit ipsos ad ueritatis scopum, ne, ut dixi. materialibus caminis, & vitreis instrumentis, alambicis, uasis quibusdam, cucurbitulis leuioris flammae, & fuliginibus, & id genus rebus aliis incumbentes in cassum ipsis labor suscipiatur, sed uide quomodo in sermone tuo ömnia absoluit. NIHIL OMISSVM. EST, NIHIL DEEST PRAETERQVAM NEBVLAE, ET AQVAE ELEVATIO. Quae nobula) dicito. quae nebula est, quid de id, queder ra conficitur? ostende nobis clarisclaris sime, ut uerborum uim intelligamus. Ad haec philosophus. NEBVLA est totius compositionis opus. per diuinam aquam be nè fulgens. Nebula est, quae insitam actionem facit, quae rectè apparet, & mente comprehen ditur. operationis explicatio: plana superficies. argento emptum stamen: Nardus Celtica. Atlanticum pelagus. Britannicum metallum. Oceanus, mundi corona infinitus abyssus.

---

Ps.-Democritus (with Synesius Alchemista, Pelagius Alchemista, Stephanus Alexandrinus, Michael Psellos, Domenico Pizzimenti), De arte magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_magna.
