Latin
NIHIE OMISSVM
Ps.-Democritus, De arte magna 59
Unproofread scanNot analysed yet
circularis creatura, cęleste corpus, quę totum continet, &circumplectitur ipsam incer tam formam. desiderata speculatio: quaesitum spectaculum. unum, totum. &totum unum, sacra omnis praeciosi operis dealbatio. tota praeparatio. sapiens, opus. perfectionis conclusio. quod attritum, &bene gubernatum, quod perfecte absolutum est. Nihil enim deest pręterquam nebulae, &aquae sublatio. cùm clarè nebulae modum exposuerim, sermonem meum ad aquę sublationem transferam. Quid ergo est id, quod infertur? quęde est hęc aquae sublatio? dic ò praeceptor. exple tuę gratiae dona. exacue nostrę mentis hebetes oculos. declara articulatam sermonis structuram. quae nam est aquae sublatio? Et hac de re nequaquam reticuit. Dixit enim pulchritudo, quę misceri nequit, materiam non admittit. Natura materię expers simplex quidem est, &composita. hoc enim bonum, cui mille nomina AQVA. quomoedo attollatur? Ablutio fir per aquam Expurga tio fit per sulphur. nomina indita sunt, cum unius nature sit, in se ipsam contrahitur. ipso uno nitore conquiescit. humores autem humidam materiam reddentes non adhibet. unam uero fluxionum iniectionem eligit, aquarum fluxiones resicit, quomodo enim eius motionem uidere possemus; si has ita non excuteret?