# De arte magna 64

Ps.-Democritus, De arte magna, EIVSDEM STEPHANI EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/64
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/64

Vemadmodum mundus informatur, & in ipso diuinae particulae expurgatae reuolant, quae plane plamiores ducuntur (methodus enim mysticae alchimiae cęli figurae sunt) ad quarum normam haec di riguntur. sic etiam corpora metallica, & trans mutata à contraria natura, ratione quadam fiunt plana, & aeria semen satum in terralunę etiam perficit solem. idque ob diuinam operationem praestat cinis, & cadmia, & cinis abiegnorum lignorum, & sulphurea ita in cinerem uersa. Diuinum opus item, & diuina: aqua illibata cum suo cinere ad regenerationem faciunt. licet igitur multa cogitanti uide re, cinerem, qui plura facit opera, tinctoria potissimum, si calx, uel asbestos, uel gypsum, uel fex dicta, & argenti spuma, & alia huiusmodi genera combusta, & in cinerem album uersa sint, mira polliceri, & ad medicinas, & tincturas omnes, uel ipsius etiam uitri, uel marmoris faciendas; & ne quia rudis, & inex pertus es, reformides, audi Mercurium dicenten. SI VIDERIS ONMIA CINEREM FACTA EXISTIMA RECTE PARATA FVISSE. cinis enim uim magnam habat bet, multumque operatur.

---

Ps.-Democritus (with Synesius Alchemista, Pelagius Alchemista, Stephanus Alexandrinus, Michael Psellos, Domenico Pizzimenti), De arte magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_magna.
