# De arte magna 68

Ps.-Democritus, De arte magna, EIVSDEM STEPHANI EPISTOLA. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/68
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/68

lac uerò ex sanguine factum in iocinore, flauescit plus à uiuis plantis, & hoc rursus syncerum opus in renibus defecatum semen, & regenerationem facit, ut ars etiam post alborum, & citrinorum facit compositionem, quae in paucis est boum stercoribus, hoc est, artis defecationes, & rege nerationis semen, ut paruo post tempore quod quaeritur conficiatur, figura, & colore, & magnitudine, atque hoc pacto se ars habet. ibi enim per elementa utique ipsa quaesitum foeminae, & maris prosilit: & perficitur id, quod genitum est. conserua igitur etiam in arte ignem, & spiritus non permanentis cruptionem (vbi et errores committuntur, tentatio nes) frigiditatem foemineam, segnem, fugę desiderio furentem, lasciuientemque, & illibatam. Et uterus, in quo masculus cubat, omni bus desideratus, cùm celerius faciat, quod est laetitiae, & amoris Venereum symbolum, uide licet exultatio; propterea & qui aurariam fa ciunt intelligentes quod dicunt, propterea inquiunt riserunt, & tunc utuntur illis Aegyptiorum iniectionibus, quas contemnen das esse, lapis aethesius praeparatus facit, quae cunque etiam nos. nec mireris, si ex multis la pillis, & diuersis speciobus unus lapis fiat, ac dicatur, an non uides cos, qui musam culunt, & pulchras stauuas, &animalis, & nitra, & colures tractant, ex multis speciebus vnum lapidem conflare? potissimum uerò per Saturnum, & aeris speciem factum, ut & sculptura non egeat. & quaecunque hi lapides pre ciosi: ex multis lapidibus unum lapidem faciunt; quem etherium uocant. Ob id ethesiis parare tincturam, coquentes, & extinguentes solutam aquam, ut dixi, ac putrefacientes, faciunt aquam hanc diuinam illibatam, quae est à folo sulphure: hic est lapis etesius.

---

Ps.-Democritus (with Synesius Alchemista, Pelagius Alchemista, Stephanus Alexandrinus, Michael Psellos, Domenico Pizzimenti), De arte magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_magna.
