Latin
7
Ps.-Democritus, De arte magna 7
Unproofread scanNot analysed yet
Qua propter ut ea, quae omnes philosophi multis uelut Herculanis nodis implicarunt, ego paucis absoluam, ac de meo sensu iudicem, nihil aliud censeo praeter corpora in spiritus uersa, &cum suo compare in calidis thalamis stabili connubio iuncta flauos, ac candentes filios procreare: totumque hoc mysterium nihil aliud esse, quàm nebulae, &aquae elationem: &huc torqueri perbellè posse quod Pindarus scribit in Pythiis, aurata Apollinis lyra aquilam in Iouis sceptro, hoc est, in sphaera ignis, insidentem demißis alis le niter consopiri. Attenuent ergo, soluant, ac conuertant naturas, &Osiridis membra dilanient ueritatis studiosi, nec longi temporis mora detereantur, &huius nostri hortuli perennem, non Dioscoridis chelidoniam, aut hemionitim lunae mo do falcatam in igne deficientem, aut securidacae speciem cit equinum ferrum appellatam quaerant &ex ul tissimo monte, quod animal appellauerunt sapientes, nostram Graecam aglaophotim, non Latinorum lundriam incuruo folio, non borißam intorta radi ce ex Gargano, aut Nursinis collibus petant. Haec illa est lunaria, quam Homerus in hymnis ἀμότροφον ἀπόλλυνος Graecè . i.