# De arte magna 75

Ps.-Democritus, De arte magna, EIVSDEM STEPHANI IN ID QVOD. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/75
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/75

Quomodo igitur contngit corpus non corpus facere, ni si distol ationem eseporis facere per mortem & seprationem animae à corpore? sed dic cla rissimè, & aperte occulta. Corporis dissosutio est quae perrattritionem sit. Cut hac uoce usus es? Cur? ut spiritus, qui quaeritur, egrędiatur: ut tinctura in corpus se insinuet, ut naturae cognatio oblectet naturam, retinens & uincens, & in ipsa permanens. Quando haec fiunt? Cùm deorsum sursum extrudatur cum uoluptate tota substantia terrea. Cùm an te id tempus albedinem, & citrinitatem, & aeruginationem, & nigredinem ostenderit. Cùm in corporum attritione herbarum materiam multiplicem essorescere feceris. Cùm per hanc artem metallorum colores induxeris. Cum etiam per aquae eleuationem incorpoream feceris compositionem: Cùm assationibus conspexeris exrractam fuliginem, atque ita uelut per nebulam ferri. Non enim potest in corporea natura; nisi superioribus adhaerere. Cùm enim in sublime ferri soleat; Cum eo, quod sibi simile, ac cognatum est, co agmentatur, antata, & amans, oblectans, & oblectata, & splendens. Si igitur audieris illud, CVM VNA SIT RES NATVRALIS

---

Ps.-Democritus (with Synesius Alchemista, Pelagius Alchemista, Stephanus Alexandrinus, Michael Psellos, Domenico Pizzimenti), De arte magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_magna.
