# De arte magna 78

Ps.-Democritus, De arte magna, GNAM VENERIS, PVGNAM MERCV. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/78
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/78

spiritus enim fit, hoc est, corpus intantum at tenuatum, & consumptum, quòd ex corporis custodia animus ui separatur, immunis à materia uigor, & splendor corporis factus sui creatoris imperio. An non audisti philosophum dicentem? CAPIENS MERCVRIVM IVNGE CORPORI MAGNESIAE? Quid hoc sibi uult? sic totam compositionem dicit per Mercurium, & corpus factam, ac probe praeparatam. hoc modo miscentes unà corpus conterere, recteque regentes, in fuliginem redigere, & per spiritum citrinare iubet. Si quis enim igitur corpori potentem uirtutem intus latitantem artificiose, ac blande tractans extrahat tingit omne corpus. Quid est intus, nisi spiritus animalis, qui circumplectitur, & continet corpus & informat? Quomon igitur latitat? in parte quadam, uel in tota corporis profunditate latet? Et quamobrem in profondo? ob materiae om bram. & quę nam est eius petens natura? syn cera, & pura, quae omnem corporum umbram expellit, & dimouet. quomodo ergo leniter parans extrahere potuero? qua ratione ipsa utar? Quomodo ad illecebras aggrediar? quomodo mihi succedet res? quibus speciebus utar?

---

Ps.-Democritus (with Synesius Alchemista, Pelagius Alchemista, Stephanus Alexandrinus, Michael Psellos, Domenico Pizzimenti), De arte magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_magna.
