# De arte magna 85

Ps.-Democritus, De arte magna, EIVSDEM STEPHANI IN HVIVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/85
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/85

& aer calidus, & humidus. deinde ubi haec quatuor elemen ta mista fuerint, inter se, fit ex ipsis calx, & cinis, philosophorum scilicet; vt perfecte, atque omninò coniungantur per extremam unionem dealbata, unius medii scilicet beneficio abiicientia nigritudinem, & tenebras, atque haec ad hunc mundum se habent. Aestimato item longo temporis spatio album linum, ac linum dealbari. Vt igitur laborant qui ipsum dealbant, nec tractando defatigantur, sic tu quoque facias amice carissime; dealbans, & abstergens species artis longo tempore, nec te pigrat, nec laborando, & tractando defatigeris; donec ut ipsa nix albescant. His ita se habentibus, prudentes, & sapientes magna cum diligentia, ac mentis studio meis dictis incumbi te; nec multis rebus inutilibus, ac uanis opetam detis. ex quibus nulla utilitas: sed potius damnum, & detrimentum, & calamitas per cipitur. Sacra enim ac diuina ars philosophorum ex una specie constat, ac perficitur, hoc modo diuineque, & magnificè. Si enim feceris corpora non corpora, & incorporea corporea, egregiè, & facilè, & mirificè operaberis, uoti scilicet compos futurus. Qua propter arctatus quatuor elementorum corpore trino regimine, duodenaria signorum mutatione, septemque astrorum dictorum corporibus, & speciebus, & aspectibus, monadica quadam singulari extrema unione glorificabis in trinitate, & unitate filium uerbum Dei. qui ex quatuor elementis uniuersum orbem perfecit, ac satis sapienter, & ornate, & quatuor mutationibus anni circulum exornauit. & post septem secula introducet eos, qui bene uixerunt in ipsis, quietem in perem ni. Regno laudantes unicum indeficiensque lumen, in patre, & tilio, & spiritu sancto, nunc & semper, & in secula seculorum amen.

---

Ps.-Democritus (with Synesius Alchemista, Pelagius Alchemista, Stephanus Alexandrinus, Michael Psellos, Domenico Pizzimenti), De arte magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_magna.
