# De arte magna 9

Ps.-Democritus, De arte magna, LIBVS, ET MYSTICIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/9
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/9

LIBVS, ET MYSTICIS DEMOCRITI. ATVRA natura gaudet: & natura naturam uincit: & natura naturam retinet. ¶ Admirati uehementer su mus, quòd bręuiter rem omnem perstrinxerit. ego autem uenio in Aegyptum naturalia ferens, ut materiam superfluam, & confusam contenatis. Capiens Mercurium infige corpori magnesiae, uel corpori Italici stimmi; uel sulphuris ignem non experti: uel spumae argenti, uel calci niuae, uel alumini ex Melo, uel arsenico, uel, ut scis. & conijce terram albam Vene ris, & habebis Venerem claram. flauam uerò conijce Lunam, & habebis aurum, & erit chrysocorallum in corpus redactum. Idem etiam facit arsenicum flauum, & fandaracha praepa rata & cinabrium, ualdè contusum. aes autem splendidum solum argentum ninum facit. na ruta enim naturam nincit Marchasitam (Pyri tem Grecè arganteam, quam etiam sideritem uocant, rege, & soc ex more, ut solui possit. Fluet autem uel per aureum, uel album lithargirium, uel in Italico stimmi, & expurga cum plumbo. non simpliciter inquam, ne aberres. sed eo, quod est à scissili & lithargiro nigro nostro, uel, ut scis, & coque, & conijce materiae flauum factum, & tinget. Natura enim natura gaudet Pyritem rege, donec fiat inconbustibilis abijciens nigredinem.

---

Ps.-Democritus (with Synesius Alchemista, Pelagius Alchemista, Stephanus Alexandrinus, Michael Psellos, Domenico Pizzimenti), De arte magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_magna.
