# De arte magna 93

Ps.-Democritus, De arte magna, VEMALITTERAS HABEO. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-democritus/de-arte-magna/93

Tres priores; quae summam hanc ferunt foelicitatem. duas habent, quaelibet unitatem regiminis comple mentum, reliqua uerò ea V, quae consequuntur. quae nam reliqua? una. quae tribus unum seruat. quae nam una? pande nobis operis finem: ab uno complemento perfectam existentem absolutam constitutionem insinuat. ut iisdem contemperatae tanquam unum exi stentes uniantur. Et quidnam MVTAE QVINQVE significant? quid? quod inanem uocem ipsam mutarum literarum concursu reddidit. & unde sunt mutae? harum similitudine cum nominis literis alterandi uim ha bentibus. cùm enim corruptiuum annuerit mutum in spectantibus inuenitur. cum enim mortuum iaceat, uocem prorsus non effundit: cùm uerò in incorruptibile corpus muta tur, tunc anima pręditum, ac corpus fit. totius uerò numeri centenaria sunt bis octo & tres ter & decades, & quatuor. ò complemen tum absolutam habens perfectionem. huius complementi centenaria sunt bis octo, quamobrem bis octo centenaria? omnis cognitionis. R. aspiratur, omnemque potentiae efficientiam roborat. decima enim ipsa est ante decadem π τ - – π decadem decem enim complementum est nu merorum ex monade manantium.

---

Ps.-Democritus (with Synesius Alchemista, Pelagius Alchemista, Stephanus Alexandrinus, Michael Psellos, Domenico Pizzimenti), De arte magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_arte_magna.
