Latin
DECADES, ET, QVATVOR
Ps.-Democritus, De arte magna 98
Unproofread scanNot analysed yet
finitionum certum tempus inhabitare, ut cùm id, quod anima praeditum est, permaneat, simi lem animentis formam absoluit, sic demum considera, &aericolorem Veneris corpus na tura calidum esse, cum aurore uerò fulgenti humore coniunctam: quod &per igneum pyritem rectè procedens capitis crinem unguento puttescente ad egregium, insignemque decorem efflorescentiam perducet. horum enim extrema qualitas nouit, &auri comos ctines facere, ad magnam pulchritudinem, tantumque coniuncte unitatis ornamentum. haec prudentibus sufficiunt. Satis etiam uobis sit horum aenigmatum declaratio. cùm. n. omnem planam uiam institissem, arcanum hoc atque magnum mysterium patefeci. ut hoc spectaculo obstupescentes, &ad hoc admira bile opiis accedentes, ante oculos sapientiae imaginem uideatis, &per hanc uirtutem po tius pertranseuntes ad iucundum Dei lumen accedamus, &tantam sapientiam eius beneficentia consequamur: se insinuantem, radian temque in eos, qui in ipso IESV DEO nostro spem collocant.