Latin
BRITANNO INTERPRETE
Ps.-Proclus, Sphaera (Ps.-Proclus) 10
Unproofread scanNot analysed yet
Ergo sensilis hori zon est, qui a nostro uisu in termino uisionis circuscribitur. Hic adeo non amplius duum milium stadiorum dimetientem habet. Qui autem rone percipitur, ad fixarum stellarum sphaeram pertinet, mundumque totum in duo secat. Nec uero per omnem tractum urbemue, idem horizon est. Sed sensu idem quadringentis fere stadiis manet. Quo fit, ut dierum longitudo, &clima, &apparentiae omnes eaedem sibi constent. Aucto uero sta diorum numero, pro habitationis diuersitate, Horizonri, Clima. omnes denique apparentiae, mutantur. Conuenit tamen, ut habitationis ultra quae dringenta stadia mutationem ad austrum boreamue accipiamus. Siqui dem. qui eundem aequidistantem incolunt, in quamlibet magno stadiorum numero, horizonta quidem diuersum habent, clima uero idem, &apparentias omnes similes. Dierum tamen exitus initiaque haud quaquam iis qui eundem aequidistantem habitant, eodem temporis momento euenient. Verum si exactae rationis examini stare uelimus, pro quolibet puncto, in quauis orbis parte mutati situs Horizon, Clima &apparentiae omnes eua riant. Horizon uero ea ratione in sphaerarum descriptionem non adhibetur quod reliqui circuli omnes ab ortu ad occasum circumacto mundo una rapium tur. Horizon suapte natura quietem amat, eodem semper seruato situ. Si itaque Horizon in sphaeras adderetur, circumactis iis etiam eum moue. ri, &nonnunquam supra uerticem esse, accideret. Id quod certe tum captum omnem superat, tum a sphaerae ratione abhorret. Verum non incommode situs eius ab alueo in quo sphaera reuoluitur, intelligi solet. De meridianis circulis. Eridianus circulus est, qui per mundi polos &punctum quod nobis supra uerticem eminet, ducitur. In quem cum sol incidit, medios dies. mediasque noctes efficit. Hic etiam circulus, im motus in mundo est. Vno eodemque in tota mundi uertigine seruato po situ. Nec in sphaeris, qui astris insigniuntur adscribitur. quod &immotus sit, &nullam mutationem recipiat. sed (quod sensu usurpari possit) trecentis fere stadiis idem meridianus manet. Rationis tamen scrupulo siore indagine ad quemuis gressum, qui ortum uersus occasumue dirigi tur, nouus meridianus notatur. Ad austrum enim boreamue quantumuis progrediare, etiam si decem milium stadiorum interuallum intersit, idem meridianus seruatur. cum ab ortu ad occasum itur, mutatur. De lacteo circulo. Bliquus etiam est &lacteus circulus, hic itaque supra tropicos obliquatus cernitur. Constat autem extenui nebulosa substantia. Vnus certe caelestium circulorum conspicum us. nec certa latitudine definitus, sed aliqua sui parte latiore, aliqua angu stiore. Quo minus equidem in plerasque sphaeras adscribi solet. Est autem unus e numero maximorum circulorum.