# Sphaera (Ps.-Proclus) 11

Ps.-Proclus, Sphaera (Ps.-Proclus), BRITANNO INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-proclus/sphaera-ps-proclus/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-proclus/sphaera-ps-proclus/11

quippe cum maximi circuli in sphaeris dicantur, quibus idem centrum cum sphaera est. Sunt porro maximi circuli septem. Aequator. Signifer. Qui per media signa ducitur. Qui per polos ducitur. Cuiusque habitationis Horizon. Meridianus. Lacteus. De quinque zonis. Otius terrae superficies sphaerica est. & diuiditur in zonas quique Ex quibus duae sunt, quae circa polos describuntur, Frigidae dictae quod maxime absunt a solis orbita. Eaedem ob frigoris iniuriam parum habitatae. Determinantur autem polos uersus, arcticis circu lis. Quae uero post has deinceps habentur, quod mediocriter ad praetereun tem solem sunt sitae, tempatae appellantur. Habentque in coelo limites arcti cos, tropicosque circulos, quibus interiacent. Reliqua, quae inter memoratas quatuor medium locum tenet, quod sub ipso solis transitu iacet, torri da nuncupatur, A terrestri aequatore in duas partis diuisa. Is porro sub mundi aequatore porrigitur. sed ex tempatis altera à nostri orbis hominibus incolitur. ipsa longa prope centum milibus stadiorum, lata fere dimidio. Gels De signis caelestibus. Igna stellis insignita diuiduntur in partis tris. Quaedam enim in signifero locata sunt, quaedam septentrionalia uocantur, quaedam austrina. Quae itaque in signifero sita sunt, duodecim anima lia sunt, quorum nomenclaturas alibi diximus. In iis duodecim stellae quaedam sunt, quae ob quasdam quas referunt notas, proprias appellationes meruerunt. Siquidem sex numero, quae in tauri dorso uisuntur, Ple iades nominantur. Quique uero, quae in capite tauri cernuntur; Hyades dicuntur. stella uero, quam pedes geminorum praecedit, Propus quasi praepes uocatur. quae uero in Cancro nubeculam referunt, Praesepe uocant. At duae quae iuxta praesepe collocatae sunt, Aselli dicuntur. praenitens autem sydus, quod in corde leonis notatur, gentili cum loco nomine leonis cor di. a nonnul lis regia stella, quod qui sub ea nascuntur, regiam natiuitatem sint nacti. Sec quae in uirginis summa, sinistra manu haeret, fulgida sane stella, spicam nominant. Stellula uero, quae iuxta uirginis dextram alam figitur, Protri getes dem. At quatuor stellae, quae in summa aquarii dextra uisuntur, Vrnae no mem hunt. Quae uero a piscium caudae partibus sitae deinceps sunt, graece lini, latine lineae, uel, ut quibusdam placet, lineolae nuncupantur. Sunt itaque in au strina linea stellae nouem. in septentrionali quique. Sed praefulgens sydus, quod in summa linea conspicitur, graece syndesmos, latine nodus nuncupatur. Septem trionalia sunt, quaecunque ad septentrionem signiferi situm habent. Sunt autem haec, ursa maior. ursa minor. draco, qui inter ursas locatur. Arctophylax. Co rona. Engonasin. Serpentarius. Serpens. Lyra. Auis. Sagitta. Aquila. Delphinus. protome hippi. hoc est prior equi portio. Iuxta hipparchum equus. Cepheus. Casiepeia. Andromeda. Perseus. Auriga. Del toton. Et qui postea à Callimacho in astra relatus est, Berenices crinis.

---

Ps.-Proclus (with Thomas Linacre), Sphaera (Ps.-Proclus). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Ps.-Proclus).
