Latin
BRITANNO INTERPRETE
Ps.-Proclus, Sphaera (Ps.-Proclus) 6
Unproofread scanNot analysed yet
Vinque uero duntaxat aequidistantes circuli describi in sphaera so lent. quod tamen non eo ualet, quasi ii soli in mundo aequidistantes sint, quippe, cum sol quotidie aequidistantem aequatori circulum (quod sensu animaduerti licet) mundi rotatu peragat. Quo fit, ut bis centum nonaginda duos aequidistantes circulos intra tropicos de scribat. totidem enim dies intra reciprocationes numerantur, quin &stel lae ipsae uniuersae in aequidistantibus circulis quotidie feruntur. non ta men hi omnes in sphaeram adhibentur. Quod tametsi multis aliis rebus in astrologia conducant (siquidem fieri nequit, ut uel astra probe in sphae ra locentur sine omnibus aequidistantibus circulis, uel examussim dierum noctiumque magnitudines sine iisdem inueniantur.) tamen quod ad prima astro logiae rudimenta non adeo utiles existimati sunt, parum uisum est eos in sphaeram adscribi. Quinque uero aequidistantes circuli ob certa compen dia, quae astrologiae tyronibus afferunt, optimo iure in sphaeram sunt ad hibiti. Septentrionalis enim astra, quae nobis perpetuo cernuntur, definit solstitialis tropicus, solis reci procationem continet. finisque est eiusdem ad boream transitus. Aequator circulus aequinoctia complectitur. Brumalis tropicus solis ad austrum progressi meta est. &brumalem eius reciproca tionem in se habet. Antarcticus circulus astra quae nostrum conspectum fu giunt determinant. Itaque cum iis, qui primis astrologiae rudimentis imbuendi sunt, certa emolumenta suggerant, merito in sphaeram coniectos, quis dubitet: De occultatione &emersu aequidistantium. Erum ex memoratis quinque aequidistantibus circulis, Arcticus sane supra terram totus existit. Solsticialis autem tropicus bipartito ab horizonte scinditur. maiore eius parte supra terra conspicua. mino re subter occulta. Neque tamen in omni tractu, urbeue similiter circulus hic ab ho rizonte secatur, Sed pro climatum uarietate, uariam sectionum exuperanti am sortitur, iis quoque, qui propius septentriones agunt, inaequabilius ab horizonte scinditur. Nec finis, donec eo loci uentum sit, ubi totus supra ter ram emineat. Qui uero ad austrum magis uergunt, iis profecto per aequabiliores partes ab horizonte diuiditur. donec ad plagam quandam uentum sit, nobis certe australem, in qua tropicus ab horizonte per aequas par tis secatur. At in nostra habitatione, ita solstitialis ab horizonte scindit ut uniuerso circulo per octo partis dissecto, quinque supra terram appareant, tres sub terra lateant. Sane ad hoc clima direxisse stilum Aratus uidetur, cum phaenomena conscriberet. In quibus cum de solstitiali tropico disserit, ita ait. τον μὲν ὅσιντε μάλιστα δόκ τὰ μετρηθέντος πέντε μὲν ἐν διαστρέφονται καθύπέρτερα γαίης. τα τοῦτα δὲνπιράτη θέρεσσ δέοι ἐν τοπαιεῖστι. Quos uersus nos ita uertimus. Huius in octonis dissecti partibus alta Terrarum inuisunt quinque, tres ima frequentant. Alterni &phoebi reditus celebrantur eodem. Quanquam ne dissimulandum censuerim eosdem antea à Germanico Caesa re in Arato suo latinos in hunc modum factos.