# Sphaera (Ps.-Proclus) 7-2

Ps.-Proclus, Sphaera (Ps.-Proclus), BRITANNO INTERPRETE. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-proclus/sphaera-ps-proclus/7-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-proclus/sphaera-ps-proclus/7-2

principes, quorum gloriam te non solum aequaturum, sed etiam superaturum auguror, huiuscemodi studiis fuisse delectatos. Ex hac diuisione sequitur maximum diem horarum aequinoctialium quindecim esse, noctem uero nouem. In Rhodio autem horizonte ita tropicus ab horizonte dirimi tur, ut cum circulus uniuersus in octo & quadraginta partis secetur, undetriginta sectiones supra horizontem appareant, undeuiginti sub ter ra lateant. Ex qua diuisione fit, ut apud Rhodios longissimus dies horas aequinoctiales quatuordecim habeat, nox nouem. additis hinc inde semissibus unius horae singulis. Aequator uero circulus per uniuersum terrarum orbem ita ab horizonte diuiditur, ut semicirculus eius supra ter ram extet, semicirculus sub terra linquatur. Quo fit, ut in hoc circulo aequ noctia fiant. Brumalis autem tropicus ea ratione ab horizonte intersectus est, ut minor e sectionibus supra terram habeatur, maior sub terra. Inaequabilitas uero sectionum eandem in omnibus climatibus uarietatem habet, quam etiam in solstitiali tropico diximus. semper enim respondentes ex aduerso tropicorum sectiones aequales inter se sunt. Eoque fit ut maximus dies maximae nocti aequalis euadat. Antarcticus autem circulus totus sub horizonte latet, De magnitudine aequidistantium. Ed ex quinque iam memoratis circulis, quorundam magnitudi nes per uniuersum terrarum orbem eaedem sibi constant. Non nullorum pro climatibus mutantur. Aliisque maiores, aliis mino res circuli euadunt. Tropici. n. & aequator pares per totum orbem magnitudines seruant. Arctici magnitudine euariant. cum alibi maiores, alibi minores cernantur. Quippe iis qui septentriones uersus degunt, maiores septen trionales fiunt.

---

Ps.-Proclus (with Thomas Linacre), Sphaera (Ps.-Proclus). Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Sphaera_(Ps.-Proclus).
