# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 103

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, 103. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/103
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/103

Nam radij sui in Lunam immissi, nec mentem sinunt ipsam in furorem incidere. Daemoniaci uerò, ad haec hi quoque, qui diurnus est, noctu in angulo habebunt. Crescit enim malitia infortunantium stellarum, quando in angulo pręter sectam suam collocati sunt. Quare si d in die habuerint angularem, idem consequentur. & maximè si hic uel ille in & uel X, propter superabundantem horum signorum humidi tatem, uel in np situs est. np enim cùm domicilium & exaltatio quam sit, multùm facit ad stabilitatem mentis. Quare si praesentia infortunantium alicuius Planetae laedit, confert ad perturbationem ipsius.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
