Latin
LXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 113
Unproofread scanNot analysed yet
Ibi autem non operantur, ubi nullam habent dignitatem, nec opposita dignitatibus suis, signa sunt &loca, &figurę ni hil ad ad eos pertinent, nec in adquisitis locis sunt. Vt si d in νυ, &in loco figurae tertio uel sexto sine aspectu, coniunctioneque aliqua, unde possit quaestus praedici, adferret quaestum. similiter de alijs dicendum. Occultè &hîc Ptolemaeus Antiscia tangit. alioqui opposita assererentur in hoc aphorismo. Tanta autem Antisciorum uis est, ut aspectibus coniunctionibusque sicuti Planetae &Planetarum ab ipsa &signorum atque locorum figurae uirtutibus operantur. Haec Antiscia multi Graecorum extollunt, diligen terque aduertenda monent, exponit nemoPtolemaeus fertur libellum de eis scripsisse, sed non reperitur. Ego, qui praeter priscorum authoritatem reipsa non esse negligendam Antisciorum rationem expertus sum: alio loco &tempore, si diuina maiestas concesserit, accuratè de ipsis scribam. Video enim multa nullo pacto posse ab his, in necessitatibus prouideri, qui nullam Antisciorum habent doctrinam, frustraque omnes Astrologiae dare operam non dubito, qui eam uel nesciunt, uel contemnunt. LXXIX.