Latin
LXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 116
Unproofread scanNot analysed yet
LXXXI. Septem uijs tempora percipiuntur à distantia, quae inter duos signifi catores est: à distantia aspectuum inter ipsos: ab ingressu alterius ad al terum. Adistantia, quae est inter alterum, ipsorum &locum, qui quod quaeritur, significat. Ab occasu Pla netae, cum additione &subtractione. A mutatione significatoris, &ab ingressu Planetae in proprium locum. Septem uijs inuenire tempus, quando res absoluetur, hic docet aphorismus. Vtilis ergò est interrogationibus, hoc est, quęstionibus astrologicis. &quando aliquid in cepimus adgressique sumus, duos praedominatores capiemus. Ascendentis, &loci, quo significatur res, de qua quaeritur, aut quam agere adgressi sumus. Vtrùm igitur ad exitum perducamus, &facilè an difficile quod incipiemus: &utrùm fiat res, de qua quaeritur, ex aspectu praedominatoris caeterisque dispositionib, cognoscimus, hoc est, per coniunctiones aspectusque aliorum, ut eos, &ma ximè Lunae, ut si media inter utrosque, quos ab altero recipit radios, ad alterum transmittat. Tempus autem, si quaeris quando res proposita, fiet. Si futurum esse inueneris, septem id uijs, ait, ac rationibus &modis per cipies.