# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 12

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, MAEI, QVI VOCATVR. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/12

Hinc dicit, non legendum hunc librum, nisi his, qui caetera huius scientiae praecepta omnia optimè teneant. Adde quòd sicut fructuum, sic huius quoque libri quantitas parua est, utilitas uerò magna: quoniam centum hi Aphorismi sententiarum pleni sunt. Supe riorum autem corpora calidam, humida, frigida, siccaque appellamus. non quòd in se ita sint: sed quòd haec in his inferioribus efficiant. Vnde necessariò sequitur inde, complexiones omnes omnium compositorum corporum esse.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
