Latin
LXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 129
Unproofread scanNot analysed yet
Qui autem &libidinis stimulos, &irae ardorem, &comedendi bibendique uique auiditatem saepiùs uicit, contraque uigilias, labores, ieiunia, rationes subijt: is certè uidebit saepenumero, quę phantasia per intrinsecam naturam complexionemque corporis suggerit, ea superiori ratione, quoniam intellectus non organicus est: nam si organicus esset, non reniteretur quidem uirtuti organicae: quod quoniam fieri sentimus, magnus atque impius error est, necessitatem coe lo, ut Gentiles, nec omnes quidem illi, sed eorum imperitiores attribuere. Quòd sique naturam corporis, id est, complexionem uel dispositionem, ad haec uel illa phantasmata, &ad uarias multiplicesque cogitationes inclinatam, superioribus infundi neget: rem utique manifestam negat, ut sensum negare ui deatur. Quis enim non uiderit, mores insitos, &quasi naturales, corporis habitum com plexionemque sequi? Quòd si ratio reuocat, necesse est aliquid esse, quòd cò impellat, unde ipsa reuocat, appetitum dicas id esse, carnisque stimulos: sed haec diuersa esse in diuer sis nemo ignorat. apertè enim ad aliud rubicundi, ad aliud albi, ad aliud crispi. Similiter caeteri, ne longiores simus, dum cuncta complecti uideamur. Alij ad alia secundùm naturam &habitum dispositionemque natu ralem corporis inclinantur. Vnde Physio logorum rationes initium habent, qui uel minutis quibusdam lineis occultas hominum inclinationes considerant. Corporis autem naturalis, huiusmodi habitus ac dispositio, nec fingi quidem potest aliunde, quàm à stellis dependêre. pręsertim cùm uideamus singulas regiones huiusmodi hominum cor pora &uirtutes edere naturales, qualis ratio climatis flagitat: non est necesse in re manifesta Aphros, Aegyptios, Graecos, Italos, Germanos, Scythas, aliasque gentes quasi testes citare.