# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 136

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, LXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/136
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/136

Verùm quoniam duo infortunantes Planetae peiores esse, quando sub radijs sunt, uideri possent per hunc apho rismum, id quomodo se habeat, explicuit: quòd scilicet tantùm nec T, quando Sol eum praecessit, nec & adhuc sequens nocere soleat aegrotis, si prędominium sic collati acceperunt. Nam sicut Ti frigus temperatius fit propter moram cum Sole: sic & feruor exardescit. Quare ille mora mitior, hic perniciosior fit. Ita ille minùs nocet orientalis, quam occidentalis: hic occidentalis minùs, quàm orientalis. XCIII. Noli antea ex aspectibus ac figura iudicare, quàm coniunctionem inuenias. Principta enim in omni d mutantur. Coniunge igitur utraque, & non errabis. Sol itaque se habet ad uniuersum mundum, sicut cor in toto animali. Nam sicut in medio corpore animalium est, sic Sol in medio sphaerarum omnium, quae motus eiusdem sunt, collocatur. Hanc similitudinem Aristoteles facit in libro, de partibus anima lium. Sed post Solem Luna secunda uiribus est: nam & lumine maxima post ipsum est, & natura tali, ut cùm sit inferior stellis omnibus omnium influxus suscipiat.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
