Latin
LXXVII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 140
Unproofread scanNot analysed yet
Is enim maximè phantasmata mouet ex Planetis, qui &potentior est, &in ascendente, quo persona interrogantis significatur, potestatem habet aut simpliciter maiorem, aut quod semper eligendum est, quan tum fieri potest, pro qualitate naturaque rei. Maximam idcirco in omnibus prudentiam &ingenium professoris huius scientiae inqui rimus. Nam si caeteris paribus, ut dicitur, alter dominus Martis, alter Iouis radio nitatur, ex hominis conditione, prudenter autem de Iouiali quidpiam, aut de Martiali rei quaeri iudicabimus. Similiter de Venerea, de Mercuriali, Saturnalique, signo rum ac locorum figurae, ubi prędominator est, habita ratione. Sic tamen ut memores semper, simul liberum esse hominem, &libertatis suę naturam ipsi naturę, hoc est, com plexioni è coelo datę, ac phantasiae, quę organica est, &naturam corporis sequitur do minari: &haec organica corporeaque coelo subijci, liberum, ait, minimè per se subijci. Quare nullo modo ignorare debemus, alium à natura fingi hominem, alium à uoluntate atque iudicio fieri. Ad quid ergò Astrologica iudicialisque confert cognitio, quisquam dicet?