# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 145

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, LXXVII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/145
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/145

Sin autem à multis ua rijsque partibus ad multas passim feruntur, quoniam exalationum habundantiam ostendunt, paucitas erit aquarum, & mutationes aëris uarietate uentorum. ad partes enim mul tas distracta materia, ad multas etiam necessa riò reflat. Exercituum quoque uocatur inuer sus phantasmatibus, uidelicet hominum, non aliter quàm continente aëre, quo spiratiuis exagitatis, quibus militares homines, qui sem per cursus formant, facile quasi ad officium suum concitantur. Stellae uero comatae, quae undecim à Sole signis distant: si apparebunt in angulo, aut rex aliquis, aut ma gnus in regno morietur. Sin uero in succedente loco, bene se habebunt or namenta eius: sed gubernatorem suum euitabit. Et si in loco cadente, erunt aegrotationes, & mortes repentinae. Et si ab occasu ad ortum feruntur, siue mouentur, alienigena hostis regionem inuadet. Sin uero non mouentur, hostis indigena erit.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
