# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 149

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, 149. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/149
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/149

tur. Quare, causae quoque, quibus excitata est, minorum fuisse uirium percipiuntur, & minores his inferioribus facturae mutationes significantur. quales sunt, quae ab indigenis fiunt. Alienigenae enim omnia simul diuina humanaque subuertunt. Indigenę saltem mo res, linguam, templa, religionemque tuentur eandem. Illud non est nobis praetermitten dum, quod & ante & post crinitas stellas, magna uis aquarum solet de coelo descendere. Nam quemadmodum transcurrentes stellae siccitatem significant, quia & ex pauca materia siccitates sunt, & ex sicca, quia fa cile in inferiori regione quàm cometae inflammantur: ita crinitas aquarum uis magna & antecedit, & sequitur. Multam enim & compactam densamque in superiori regio ne, quàm transcurrentes appareant, inflam mari materiam uidemus. Quare necesse est ut plurima undique excitata sit, quam omnem ad regionem cometarum contractam esse impossibile est. Non enim potest tota ęqua lis esse: sed uaria atque multiplex est. Quę igi tur subsedit, subsidetque in inferiorib. locis, ea in aquas resoluta defertur. Hac de causa cometas humidiora tempora praecedunt ferè semper, & consequuntur. plerumque uerum id ipsi non significant futurum, sed fieri iam monstrant.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
