Latin
150
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 150
Unproofread scanNot analysed yet
propria uerò significatio ipsorum est, ut à uerbis Ptolemaei colligitur, euersio urbium, regnorum mutatio, caedes gentium, ingens sanguinis effusio. Omnis enim cometa uel mouetur ad ortum, uel non, hoc ab indigena mutationem infert, primùm ab alie nigenis. Quare, quae dicit Ptolemaeus, statim aphorismus incipiens, aut de morte regis, aut de ornamentis eius, aut de aegrotationibus, &de morte multorum significationes sunt, quae à loco apparitionis capiun tur. Vtraque igitur, &locorum apparitiones &motus, aut quietis significata, commodè atque distinctè colligentes, non longè aberrabimus. Locorum tamen significata non in patientes, sed in agentes magis, posteaquam uexatarum regionum iuris facti sunt, euenire contenderim. Apparuit pueris nobis, ut à patribus nostris accepimus, crinita ingens in orientali angulo stella, quae non parua ferocitate ferebatur ad ortum, Thamyris Partharum rex, quem Taberlanum appellant, totam Asiam inuasit, &subuertit. Quumque iam in Europam transitum cogitaret, eius morte, quem abiens regno pręfecit suo, redire in propria coactus est.