Latin
TRAPEZVNTII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 159
Unproofread scanNot analysed yet
Nam quam do Sol est in io gradu signi alicuius, qui cen tum gradibus ab altero distat tropico, ęqua lem penitus facit umbram, atque si esset in 20 correspondentis signi, qui similiter ioo gra dibus ab eodem semper tropico distat. Cur igitur contrariam, aut signum in signum, aut gradus in gradum mittere umbram dicitur, cùm ęqualem in utrisque Sol faciat? Quia cer tè si huius signi umbra, utpote meridionalis crescendo procedit, alterius diminuendo proficiscitur, &in &mittit, &V in Q. sed in &meridionalis uel cuiusuis puncti inter diu capti, umbra minuitur in dies. In S consimilis puncti umbra quotidie crescit. nam quando dies crescunt, decrescunt umbrae: quando dies decrescunt, umbrae tunc magis protenduntur. Haec igitur antiscia Graecè dicuntur. Haec Agyptij maximè in iudicando secuti sunt. Nec caeteri, qui absolutè iudicandi scientiam consecuti sunt, contem pserunt. Magnam uim certè habent, quamuis secundariam, hoc est, post erraticarum uirtutem collocatam.