Latin
APHORISMVS I
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 16
Unproofread scanNot analysed yet
Nam particularia (inquit) non coniectura colligere, sed diuinatione prędi cere soli possunt, qui furore ac numine aliquo incitantur. Particularia igitur à scientia non sunt: quoniam etsi particulariter singu lis corporum uires à coelestibus exprimuntur, eas tamen capere non possumus, nisi con fusius atque communius: cuius causam per si militudinem sensus ipse subijcit. Est etiam alia, quam praetermisit. nam nec uires fixarum omnium scimus, nec loca. nec omnes de quibus notitiam habemus, considerare propter imbecillitatem humanam possumus. Etiam de locis Planetarum nonnunquam ambigimus. Vnde fit, ut nullo modo possu mus particulariter praeuidere: sed confusius quidem per scientiam iudicamus, particula rius uerò per prudentiam conijcimus. Et ita B comcommuniora sunt à scientia, particulariora à nobis. Non dicet ergò Astrologus, eo die tali aegritudine capietur: sed, circa talem ęta tis annum Marcia, uerbi gratia, aegritudine laborabit. Quando qui deliberat, quaeret ipsum melius, non erit inter ipsum &ideam ipsius ulla differentia rerum. Quaestionum ac interrogationum aperit fundamentum.