Latin
TRAPEZVNTII
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 161
Unproofread scanNot analysed yet
in V Natiuitas Tra pezuntij. proximè. Sed fiLatitudo gura oculis supCretę. 36. ponatur. Sic enim omnia faciliùs perορθεα σ spicientur. In hac genitura, sicut in speculo, uniuersa uidentur, ad quae concretio corporis &natura, siue complexio me trahit. Vnum solum, nec paruum, sed maximum omnium, quae mihi ad hunc annum aetatis meae, qui 60. est, acciderunt, nullo pacto ex situ stellarum, positioneque totius figurae atque ordine haberi potest, quod perstringere necesse est, ut rectè res tota percipiatur. Neminem credo fugit eorum, qui me norunt, Graecum esse me, &in insula Creta natum. atque inde uxore ducta, simul cum ipsa &liberis iam 35 ferme annis per alienas nationes, proculque à patria inuitum errare. Quis enim pa triam, ubi natus, ubi educatus, unde uxorem duxit, ubi suos habet liberos, relinqueret?