# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 162

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, TRAPEZVNTII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/162
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/162

Reliqui tamen inuidia nonnullorum, & quidem potentius superatus, & summis incom modis pro superbia eorum adflictus: abijque cum uxore & unica tunc filia, Vicentiamque conductus, legi annos ferme duos: inde quoque conspiratione aliquorum abire coactus, ve netias petij, duodecim circiter ibi annos uixi, aequitate, credo, iusticiaque illorum homi num diutius, quam innata infelicitas mea patere tur. Quum igitur inde quoque recessissem, Bo noniae annum ferme moratus, Florentiam ueni, & triennio pòst Rhomanam sequens curiam, ui rerum pulsus anno domini 1451. à papa Nicolao quinto, ad cuius honorem Matthaeum, Chrysostomum, Euangelicam Eusebij doctrinam, loannem cyrilli, libros Aristotelis de animabus, leges Platonis, Ptolemaei magnam compositionem, quae uuloò Almagestus appellatur: Athanasium & Basilium Nazianzeni Gregorij, multa que praeter haec minuta uolumina è Graeco in Latinum traduximus. Exacti Rhoma sumus, quia non patiebamur tot tantaque uolu mina, summo labore nobis edita, partim in Pogium Florentinum, partim in lacobum Cremonensem transferri.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
