# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 174

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, GEOR. TRAPE. DE ANTIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/174
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/174

Quare cùm ipsae moueantur, ipsa sphaera moueri uidetur, aut etiam reuerentia priscorum, ac praecipuè Aristotelis, quem plurimi facit, qui stellas non erraticas quasi ligatas & fixas in globo suo esse asserit. non erat enim adhuc tempore Aristotelis fixarum motus perspe ctus: sed primus Hiparchus, sicut primo ter iij cap. Ptolemaeus testatur, tenuiter, & quasi per coniecturam ex annui spacij magnitudine moueri ad successionem sphaeram fixa rum, hoc est, fixas ipsas collegit. unde Pto lemaeus eodem dicendi utitur modo: nec tamen sphęram ipsam, sed stellas in sphęra mo ueri ad ortum intelligit. quod statim incipi ens cap. lib. 7tertium, his uerbis ostendit: Quòd igitur non erraticarum stellarum sphae ra, tame proximè progressum ad successionem circuli per medium signorum facit, sic nobis perspicuum factum est. Quum autem quaerendus nunc modus progressionis ipsarum sit, hoc est, utrùm in polis aequinoctia lis an zodiaci fiat, &c.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
