Latin
FRANCISCVS PVDERICVS
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 189
Unproofread scanNot analysed yet
Nimirum sunt. nam nec calor ipse Solis ubique est ęqua lis, nec terrarum situs idem, ac par omnium. Quodque ad communium res spectat, uolun tates ipsae nostrae, dum imperare uelimus sensibus, liberę quidem sunt, syderalibusque agitationibus aliquantò ualidiores. Quod quonam modo fiat, id si aperuerim, non in dignum conuentu isto uideatur. Quatuor haec corpora, quaeque alio nomine sunt elementa, materiamque generationi suggerunt, uel ipsa eadem potiùs sunt materia, quatuor quidem humores subministrant: è quibus hęc constant omnia. Hi pro motu quidem So lis Lunaeque, ac utriusque habitu, ne de alijs nunc loquamur stellis, in assiduo ubique sunt aut incremento, aut imminutione. Qua è re generatio cietur atque corruptio: exindeque in eodem nunquam persistunt statu. quando et Solis &Lunae mutationes ipsi quoque imitentur: ac Luna ipsa continenter penè fluctuet: Sol uerò erraticis cum stellis nunc sit ipse propior, nunc contrà remotior ab regionibus, quas incolimus. quibus è rebus et incrementa sequuntur humorum qualitatumque, &item imminutiones.