# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 19

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, APHORISMVS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/19

Hic aphorismus omnibus facultatibus & scientijs accommodatur. In omnibus enim siquidem natura pollet, plura meliora que perspicere potest, si paruo usu atque consuetudine iuuatur, quàm si natura parum ad rem commodus sit, & maxima consuetudo ususque rerum ipsarum accesserit. Magìs tamen id apparet, ubi maior demonstratio locum ha bet. nam ubi minus demonstratur, ibi magis consuetudine opus est. Et contrà, ubi plus demonstratur, ibi maiorem uis ingenij locum habet.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
