# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 191

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, FRANCISCVS PVDERICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/191
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/191

Quae qui Astrologus probè considerauerit, uix ille longiùs aberrauerit à pro gnosticorum coelestium significationibus ue rè pronunciandis: quousque tamen coniectu ra sese ipsa tutò conferre poterit. Haec igitur ipsa, quum tantopere inter se dissentiant, ac tam sint, quàm profectò sunt, cognitu difficilia: nata est hinc obseruatio, cuius proprium est intueri, quae appareant signa, eaque animaduersa, multumque retenta in mente, quid tandem adferant, expectare: inde que à reipsa prognostica dicta sunt. Non tamen ut semper quae promittere uideantur, praestent: sed quòd plerunque tantùm, cum & Medici & nautę, ipsi quoque agricolę in cura tionibus aegritudinibusque, item in pluuijs aut serenitatibus, frugumque prouentu, aut huberiore, aut modico, non rarò se à signis ob seruationeque deceptos querantur. Minus ut mirum uideri debeat, Astrologi quoquesi fallantur, cùm ipsae aliquando causae inuicen se oppugnent, actionesque ac passiones inter sese, ut dictum est, non uno modo dissentiant.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
