Latin
2
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 2
Unproofread scanNot analysed yet
DE ET ERVDITIONE uiro, Philippo Bucchamero, amplißimi maximeque reuerendi Cardinalis Dn. Alberti, Archiepiscopi Moguntini, &c. primario Medico, Iacobus Curio Hofemianus. S. D. VVM à studiosis paßim hos Trapexuntij in sententias Pto lemaei labores flagitari animad uertissem: etsi profectò eos nec dum satis emaculatos, quòd non nisi exemplar unicum, atque id quidem ipsum mendosißimum fuerit, esse uerear: ra tio uisa tamen est, cur proferrem, adeoque tuo etiam ipsos nomini inscriberem, neutiquam contemnenda. Quippe qui uideam quantopere occuperis in restituendis id genus studijs, quae ut Medicum uerè doctum, laudeque cumulatum absoluant: ita temporum iniquitate ab ipso propemodum usu ceciderunt. Perspicis sanè uir ingenio utpote praeditus solertißimo, quantum medicina de ueteri sua dignitate per eos amiserit, qui in natura hac sublunari, &ad interitum prona, omnia reponunt. Quid obsecro ig