# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 201

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, FRANCISCVS PVDERICVS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/201
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/201

Postremò autem considerandum uidetur, cùm sensus corporei ipsi sint, singulique corporeis utantur instrumentis, ut auribus ad audiendum, ut oculis ad uidendum, naribus item ad inodorandum, palato linguaque ad degustandum, ac siue manibus, siue alia parte corporis ad tangendum, uoluntatem tamen ipsam nulla parte corporis uti, nullaque re corporea, quin aut deliberat, aut eligit, decernitque: quippe cùm uis ea potestasque tantùm sit ani mi, atque ex omnibus animalibus, hominis unius: quo fit, cęterarum quidem sit, siue im petus, siue instinctus tantummodo: hominis uerò uoluntas propria ac peculiaris. Igi tur si stellarum effectiones uersantur inferioribus in corporibus, rebusque illis tantùm quae ex elementis constant: ipsaque elementa campus quasi quidam sit, in quo stellę ui res exercent suas: quanam uia uoluntates ho minum subiectę illarum sint agitationibus? quarum iurisdictio tantùm sit in elementis, rebusque elementaribus, animus uerò & incorporeus ipse sit, & ab omni prorsus elementari qualitate ac conditione uacuus: cuius uoluntas ipsa uis potissima quidem sit, quae actiones, ad quas homo natus est, uel commendatione honestet, uel opprobrio damnet, ac contemptu.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
