# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 21

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, APHORISMVS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/21

Tunc dierum atque horarum electio confert, quando tempus natiuita tis conuenit. Nam si contrarium est, non conducet, etiam si ad bonum euentum respiciat. Si principium agendi rem eligis, ad quam dispositio coeli, quę in natiuitate fuit, conducat: iuuabis, inquit, tempus electum. Sin autem tempus natiuitatis ad rem illam non conducat: non proderit electio. Non nocere tamen bonam electionem, credendum est. minùs tamen conducit. Iam autem ferè omnes rem, non personam considerant: nam si ad iter aut ad nuptias tempus eligunt, septimam aut tertiam, caeteraque huiusmodi, quę ad rem perrinent, diligenter inspiciunt. Ptolemaeus autem nec ista contemnenda, multò autem magìs hominis natiuitatem conspicere praecipit: ut si nuptiarum tempus eli gis, nec locus, in quo in natiuitate † fuit, nec septima domus infortunetur. Danda ergò est opera, ut tempus natiuitatis electioni con ueniat: sic ut stellae & loca rem significantes in natiuitate fortunentur, &c. VII.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
