Latin
APHORISMVS I
Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 22
Unproofread scanNot analysed yet
Nemo potest complexiones stel larum percipere, nisi priùs differentias &complexiones naturales perceperit. Non quòd calidae aut frigidae, caetaeręque huiusmodi stellae sint, sed quia haec in his in ferioribus efficiunt. Nisi priùs ergò differentias &complexiones rerum naturales, &causas earum materiales quispiam maximè perceperit, non poterit stellarum complexiones intelligere. Nam nisi quis naturales elementorum elementatorumque complexiones ac differentias, ut quid calidum, quid frigidum, &quid calidius, frigidius, priùs intellexerit: non poterit intelligere, quomo do haec à superiorum motibus immutantur. Qua re ignorata, ipsa stellarum complexio ignoratur.