# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 22

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, APHORISMVS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/22

Nemo potest complexiones stel larum percipere, nisi priùs differentias & complexiones naturales perceperit. Non quòd calidae aut frigidae, caetaeręque huiusmodi stellae sint, sed quia haec in his in ferioribus efficiunt. Nisi priùs ergò differentias & complexiones rerum naturales, & causas earum materiales quispiam maximè perceperit, non poterit stellarum complexiones intelligere. Nam nisi quis naturales elementorum elementatorumque complexiones ac differentias, ut quid calidum, quid frigidum, & quid calidius, frigidius, priùs intellexerit: non poterit intelligere, quomo do haec à superiorum motibus immutantur. Qua re ignorata, ipsa stellarum complexio ignoratur.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
