# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 23

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, APHORISMVS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/23
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/23

Nihil enim aliud stellarum complexionem dicimus, nisi qualitatem, quam elementis elementatisque imprimunt. quae impressio earum ac efficientia in dispo sita inferiora haec influit. Quare qui superio rum scientiam adquirere student, naturalium spreta cognitione, nihil proficiunt. VIII. Animus sapiens coelesti potestati cooperatur: sicut optimus quoque agricola mundando arandoque naturae ipsius agri cooperatur Differt à quinto, ubi posse euitari stel larum effectus, si praecogniti fuerint, ostendit. Hîc dicitur etiam in melius uerti posse malos, & bonis incrementum dari: sicut opti mus agricola naturae agrorum plurimùm confert. Nisi enim naturam agri noueris, parùm tibi labores conducunt: ut si frumentis aptum uitibus conseras. Sic nisi naturam pueri coelo impressam sciueris, non efficies ma gnum uirum, si militię aptum, literis ac phi losophiae tradideris. Formę IX. Formae, quae generantur & cor rumpuntur, coelestibus formis subijci untur, atque ab eis mouentur. Hac de causa elementarij utuntur istis, stella rum ingressus in ipsas respicientes.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
