# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 24

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, APHORISMVS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/24

Huiusmodi sunt omnes, quae de potentia materiae proueniunt: super quas magnam uim stellae habent. Elementa enim omnia, & formae naturales ab illis dependent. Materia enim disposita per motum coelestem, formae in eis generantur à coelestibus formis, quę sunt duodecim signa, & figurę extra zodiacum, concurrentibus etiam Plane tis, sicut & in alijs effectibus, ut † & & ad rem Veneriam operantur. † & np ad eloquentiam, quibus & turpitudinem addit. & inde adulteria, hinc loquaces scurrasque facit. ¶ contrà utrique decus solet adferre. ac inde honestas nuptias. In electionibus dierum atque hora rum infortunantibus etiam stellis uta ris, sicut optimus quoque medicus uene nis ad sanandum conuenienti pondere utitur. In electionibus non fortunantibus so lùm, &, ut sic dicam, felicibus stellis & bonis, ut + & † utere, inquit, uerum etiam infortunantibus & malis, ut T & δ. Conuenienter tamen & mediocriter, sicuti opti mus medicus. XI. Non ante diem & horam eligas, quàm rei propositae qualitatem cognoueris. Vt si ad pręlium eundum est, & cardine & angulo fortunandus est. Si ad scientiam, bona Ti & u habitudo, &c.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
