# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 28

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, APHORISMVS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/28
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/28

primaria, quae in ipso zodiaco sunt, sicut γ V, &c. Sydus enim est, non stella una: sed quae multis fixis constat, configuratio. Secundaria sydera uim corrumpendi habere ait, quoniam quę extra zodiacum sunt, mul tò magìs considerantur an impediant. id quod à stellis, quae in zodiaco sunt, significatur. Habent autem multò minorem uim secundaria, quàm primaria: propterea quia hominum habitatio zodiaco fermè subiecta est. Et ita motus zodiaci & stellae, quae ibi sunt, tantò magìs elementarem mouent mun dum, quàm quae sunt à zodiaco remotiores, quantò & uelociùs feruntur, & rectiùs irradiant. Nam superiorum uirtus efficax, per motum & irradiationem suam inferiora haec agitat. Secundaria uerò sydera, quan tò remotiora sunt à zodiaco, tantò & circulos minores faciunt, & obliquiùs irradiant. lure igitur secundaria dicta sunt. XIIII. Quot quantisque Astrologus impli catur erroribus, quando septima do mus & dominus eius impediuntur. In quaestionibus quaerentis personam ascendens signum & dominus eius denotat.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
