# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 29

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, APHORISMVS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/29
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/29

Astrologi autem à quo quaeritur perso nam, septima domus & dominus eius signi cat. Quare si stellae infortunantis praesentia uel adspectu, 7 domus & dominus eius im peditur, falsam significat praedictionem astro logi. quid dixi significat? imò facit. motus enim stellarum ac coeli corpora, ut diximus, corporeaque mouet uniuersa. quare uirtutes quoque organicas. Sed phantasia organica est, scilicet per accidens, quia non aliter nisi per phantasmata intelligit. Ita septima domo atque domino eius impedito, unde artifex significatur, ingenium ac mens astrologi er roribus implicatur. quare si prudens est, nihil praedicet: sed in aliud tempus quaestionem reijciet. XV. Ascendentia hostium regni signa illa sunt, quae cadunt ab ascendente ipsius regni. Ascendentia uerò amicorum signa angulorum sunt. & ascendentia eorum, quae uersantur in ipsa domo, succedentes sunt. id ipsum in dogmatibus considerandum. Regni ascendens est signum, quod ascen debat quando regnum illud inceptum est. Vt regni Ptolemęorum ascendens, quod ascendebat quando Ptolemęi primi regnum incepit. Signa ergò, quae cadunt ab huiusmodi ascendente, homines alienos ab eo regno significant. Et si fortunata natiuitas sua est, timendos pellendosque Astrologus con sulet.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
