# In Ptolemaei centum aphorismos commentarius 30

Ps.-Ptolemy, In Ptolemaei centum aphorismos commentarius, APHORISMVS I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/ps-ptolemy/in-ptolemaei-centum-aphorismos-commentarius/30

Sunt autem cadentia ab ascendente tria signa, sextae, octauae, duodecimae domorum. Nam tertiae domus signum quoniam * aspicit ascendens, non cadit ab eo. Certè cadentia signa & loca, domusque cadentes, quatuor esse dicuutur. Tertia quòd cadat ab angulo subterraneo. Sexta ab angulo occidenti: nona ab angulo medij coeli, duodecima ab angulo orientis, hoc est, ascendentis. Haec cadere dicuntur ab angulis, quos non aspiciunt, & ἀποκλίματα Grae cè appellantur, id est, auersa, nec aspicientia, nec succedentia.

---

Ps.-Ptolemy (with Georgius Trapezuntius), In Ptolemaei centum aphorismos commentarius. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/In_Ptolemaei_centum_aphorismos_commentarius.
